Latin
CHRISTIAN. LADO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 5
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc pueri etiam rustici aut liberius educati, qui continuo altereantur, firmi evadunt &robusti; nobiliorum autem puellae, in otio carceratae, adeo sunt debiles, ut aëris frigidioris afflatum vix sufferant. Mulierculae tenuioris sortis labores toto die perferunt; matrona vero nobilior plateam vix emensa, spiritum difficulter trahit. Veteres motu corroborari corpora videntes, ad labores bellicos juventutem praeparaturi, varia sub specie religionis instituebant exercitia Gymnastica, ad quotidianam juvenibus motionem procurandam. Et Cyrus jussit, ne Persici adolescentes unquam sine labore sumerent cibum, teste Mercuriali de arte Gymnast. Nostrates autem nobiliores juventutem per totos dies perpetua lectione incarcerant, sine exercitio corporis, unde doctiores forte evadunt viri, sed longe debiliores, &diligentissimi raro senium attingunt. Honoratiores etiam matronae eo procedunt, ut genas filiarum aëris afflatu liberioris arceant, ne cutem compactiorem &colorem faciei motus aëris reddat opaciorem. Motus auget calorem, velocius sanguinem per corpus circumducendo. A gradu enim velocitatis sanguinis oritur calor, uti constat ex febricitantibus. Frigentes hyeme calorem quidem acribus &spirituosis ingerendis excitant, sed parum durabilem &post operationem, plerumque plus caussantem frigeris. Remedium autem ad corpus torpidum &frigens calefaciendum nullum adhuc inventum est motu praestantius. Hinc a motu rubet facies, venae turgent, perspiratio promovetur. Frigentes hieme manus ad calorem revocandum complodimus. Quiescens traha vehi sub intentissimo frigore in oris hisce arctois est periculosissimum; inde enim Perniones &Sopor non raro lethalis; currentes autem &motum continuantes periculo vacant. Passeres teneri intensissimum frigus ferunt alimento motuque fruentes; quiescere autem coactos frigus statim perimit. Focus artificialis excitat quidem calorem, sed debilitat, motus vero alacriores reddit. Motus nutrit si moderatus, vehemens autem conterit corpus. Hinc veterum erat Arabum adagium: motus magnificat membrum.