Latin
CHRISTIAN. LADO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 6
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc Pistores manus plerumque habent majores &magis musculosas, &dextra manus saepius sinistram mole ac robore vincit, ob crebriorem motum: Sutoribus humeri fere latiores &lacerti crassiores ob exercitium brachiorum. Frequentius quoque ambulantes crassioribus gaudent suris. Infans, effoeto &exhausto parente satus, adeo saepe exsanguis est, ut vivere vix videatur, cui Medici, praeter continuam in cunis &curriculis agitationem, non aliud fere remedium inveniunt; Motus enim fibras efficit musculosas. In animalibus, e. g. Suibus ad mactationem saginundis videmus, saginario inclusos sine multa carne pinguescere, per motum vero &cursum, tertio quovis die concessum, pinguedo minor, caro evadit copiosior; quae omnia motu alimenta rectius adplicari, &corroborari corpora ostendunt. Motus juvat digestionem ciborum. Qui cibis mollibus &jusculis nimis sunt adsueti, ventriculum habent debiliorem; durioribus autem vescentes, idem roboratur. Digestione impedita, appetitus perit, motu vero corporis probe instituto fames orta digestionem auctam indicat. Motus igitur moderatus ventriculo debilitato prae ceteris, prodest. Caro suilla cibus est digestu difficillimus, eoque minus salubris; homini autem perpetui motus atque hinc corroboratae digestionis vix ullus cibus ad nutriendum salubrior. Hinc Hippocrates: Cibi &labores adversas inter se potestates habent, mutuo tamen inter se conferentes; labores, quae adsunt, consumunt; cibus vero &potus, quae vacua, replet. Perspirationem auget. A perspiratione retenta plurimi oriuntur morbi, qui perspiratione liberiori praeservantur. A transpiratione retenta &impedita morbi autumnales &vernales plurimi ortum ducunt; unde etiam plurimi his temporibus aegrotant. Perspirationem motu augeri, ex Equo vehementiori equitatione fatigato patet; hic enim, struis instar carbonariae, totus fumum emittit.