Latin
HORATIUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 51
Unproofread scanNot analysed yet
Hisce in casibus bene est observandum, non modo utrum in ano vasa quaedam tumida seu varices appareant, sed etiam utrum aegrotus antea veris Haemorrhoidibus, iisque periodicis laboraverit. Hoc utrumque quando deprehenditur, tum utique haemorrhoidum fluxum promovendum indicatur. Evacuatio autem, quam Hirudines efficiunt, tam est naturae accommodata, ut praestantior nulla. Observandum tamen easdem, aut ipsi sphincteri ani, aut loco illi proximo adponendas esse. Quod cum ita sit, ne dubita, quin anxietatibus Melancholicohypochondrincis &pruritui serpiginoso Haemorrhoidali egregiam praestent operam. Nec minori sunt usui in affectu ischiatico, ad mariscas si adplicantur, quod &tribus exemplis confirmat Celeberrimus STAHLIUS in dissertatione de usu sangnisugarum ubi, ceteris medicamentis &internis &topicis frustra tentatis, hirudines praesentissimam praebuisse medelam, commemorat. Plures Hirudinum utilitates, si desideras, attende quaeso, quid in inflammationibus externis &aliis morbis valeant. In Ophthalmia, Hirudinum suctionem, si ad canthum oculi externum adhibentur, efficacissimum esse remedium, contendit Dinus PRINGLE I. c. Instammationi quoque caruncalae lacrymalis optime occurrunt, si fides habenda est HEISTERO.