Latin
HORATIUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 52
Unproofread scanNot analysed yet
Odontalgiam saepe sustulisse Hirudines, ad gingivas vel locum proximum applicatas, suo ipsius exemplo expertum esse PARAEUM, novimus. Rheumatismo Hirudinum operam haud male convenire indicat BALLONIUS, &experientia Diris PRINGLE stabilitum videsis in lib. cit. pag. 172. In Cephalalgia rheumatica Hirudines retro aures profuerunt, teste ZACUTO. Erysipelas saepe recurrendo infestat eos, qui illi sunt obnoxii: Idem per Hirudines loco affecto adpositas, feliciter esse curatum &depulsum, pluribus constat observationibus. Id tamen juxta fateor, Erysipelas, hoc medendi modo, ut ipse vidi, in gangraenam vel suppurationem non optimam facile transire, quod tamen idoneis medicamentis plerumque resolvi potuit. Non quidem ibo inficias, quin si pluribus uti Hirudinibus volupe fuerit, bonum etiam hoc in morbo praestent effectum. Unde &triginta harum in regione Norrlandorum adhibere, moris esse, narrat Dom. Doct. GISSLER, Ulcera cachoëtica crurum, quae semper cum erysipelatè incipiunt, obstructioni plerumque mensium debentur in sexu sequiori; quibus tamen Hirudines ano applicatae menses maturando, facile conducunt. Memorabilem hujusmodi casum, mihimet, haud ita pridem, videre contigit. Fuit videlicet foemina, quae octo &quadraginta annos compleverat; integraque ut plurimum erat valetudine, sed parcissime menstruata. Haec per viginti annos ulceribus tibiarum horrendis vexabatur. Quae quidem, quanquam aliqua ex parte interdum curari poterant; tamen statim, dum deficiebant menses, recrudescebant ulcera maligna pedum. Medicamenta interim ad haec depellenda, cum interna tum topica adhibebantur, atque haec inter, fonticulos cruribus applicandos curavit. Inde autem nihil solatii experta, sed in pejus omnia ruebant. Ut autem mensium habita fuit ratio, medicamenta emmenagoga dicta propinabantur, sed effectu caruerunt omni. Interea varices ani &vasa venosa crurum valde turgida &varicosa visa sunt quam plurima.