Latin
CXXVIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 55-2
Unproofread scanNot analysed yet
V exsplendescit, fastigium evecta, studiis cultorum suorum gloriatur merito. Illud vero notari meretur, quod non partes ejus singulae pari sint solicitudine excultae. Ad speratum jam perfectionis gradum Anatomia perducta est. Physiologiam sane Halleri, Commentarios D. van Swieten &Pathologiam Sauvagesii solidissimam legens miror &obstupesco. Chemiâ etiam nostro aevo mirifice est exculta. Ab altera vero parte scientia velut claudicat medica. Si enim Materiam medicam &medicamenta aegris quotidie praescribi solita respicimus, multa sane adhuc, aeque ac primis temporibus sunt obscura Nuper enim innotuit, quod Gummi Elemi, Burseria. Animae, Hymenaea. Copaiva Copaifera. Jacqu. Anisum Stellatum. Illicium. Myrobalani, Panel. Rhed. Aloes lign. Ficus. Rumph. Ebenum, Uvaria. Rumph. Rhodium, Aspalasus. Brown. Mahagoni, Swietenia. Jacq. Sed ad hunc usque diem Myristica, Balsamus Peruvianus, Gummi Ammoniacum, Gummi Carannae,