Latin
CXXVIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 56
Unproofread scanNot analysed yet
Gummi Myrrha, Gummi Bdellium, Gummi Sagapenum, Ligum Aspalathum, Lignum Fernambuci, Opobalsumum &quae plura sunt, non satis recte cognoscuntur. Nullum enim vegetabile, ignorato genere &,quae inferior est, specie, rite cognoscimus; Nam confusis generibus, confundi omnia necesse est. Ex genere Plantae congeneres &Ordines naturales dignoscimus: natura enim saltum non facit. Hinc etiam Materia medica a N. D. Praeside constituta, species vegetabilium suis quasque generibus subnectendo perennem ubique nacta est gloriam. OPOBALSAMUM, quod aliis dicitur Balsamum Verum, Balsamum Gileadense, Balsamum de Mecca, Balsamum praestantissimum, inter medicamenta maxima atque admiranda merito numeratur, a quo postea Resinae fluidae ac fragrantes mutuantur nomen, ut Balsamus Peruviamus, Copaivanus, Tolutanus, &quae sunt plura, nec non Balsama tandem Medicorum artificialia &composita.