Latin
CXXVIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 57
Unproofread scanNot analysed yet
Prae ceteris vero omnibus Opobalsamum eminet, atque a primis usque temporibus maximi fuit pretii; laudatur dudum a Theophrasto, &deinceps a Dioscoride, Plinio &Veteribus fere singulis, ut taceam medicamentum hoc eximium prae ceteris omnibus hodieque a gentibus Orientalibus, Arabibus nempe, Aegyptiis, Turcis aliisque summis extolli laudibus. In nostris quoque Pharmacopoliis plerisque exhibetur, at raro genuinum sed adulteratum seu supposititium. In ipsis enim terris Orientalibus adeo rarum est genuinum, ut difficulter admodum haberi queat. Imperator ipse Turcarum illud per singulares administros a loco ejus natali quotannis adquirere cogitur. si verum atque intemeratum habere voluerit. Adquiritur autem jam his temperibus interdum genuinum per mercatores, qui Meccam quovis anno frequentant. Cum igitur Opobalsamum genuinum aegre paretur, omnem Medici, maxime Italici, seculis jam praeteritis navarunt operam, ut veram &adcuratam Opobalsami obtinerent cognitionem. Hinc tot de hoc Balsamo scripta prostant monographica, quin etiam Medici Veneti &Romani, initio proxime elapsi seculi, seriam de Opobalsamo vero instituerunt pugnam, quo maxime pertinent Scriptores sequentes: Lobelius, (Matth.) Explanatio Balsami. Lond. 1598. Quart. Perez, (Caspar.) de Balsamo. Sevill. 1530. Quart. Alpinus, (Prosper.) Dialogus de Balsamo. Veneti 1591. Quart Chioccus, (Andr.) Carmen de Balsamo. Veron. Vestingius, (Joban) Vindiciae Opobalsami. Patav. Baldus, (Bald.) Propugnationes Opobalsami. Rom. Castellus, (Petrus) Balsamum examinatum. Messan. Pittorius, (Peregr.) Censura Opobalsami Venet. Castellus, (Petrus) Opobalsamum triumphans. Venet. 1640. Quart. Donzellus, (Joseph.) Synopsis de Opobalsamo. Neap. Additio Apologetica. Neap. 1640. Lettera famigliare. Padua. 1643. Campi, (Balth.) De Balsamo. Lucc. 1623. Quart. de Balsamo. Lucc. 1640. Gvibert, (Nicol) De Balsamo. Argentin. 1603. Duod. Perla, (Fransisc.) Dissertatio de Balsamo Orient. Rom. 1641. Duod. Giaquintus, (Travult.) Ragguaglio sopra il Balsamo. Trent. 1640. Quart. Anonymus, Distruzione de falso Raggnaglio. Const. Volckamerus, (Johan Georg.) Examen Opobalsami. Norib. 1640. Duod. Nardus, (Joban) Epistola de Opobals. Norih. 1644. Duod. Bonannus, (Balth) Epistola de Opobalsamo. Norib. ut ceteros taceam.