Latin
CXXVIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 59
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam porro Balsami planta admodum celebris pretiosa raraque est; hic scribere licuit ejus historiam: In magno quodum horto sunt, sed angusto loco muris conclusae, quos exstractos fuisse ajunt postquam Turea Aegyptum Sultano ademit; Bacham autem, a Turcarum Imperatore huic Regioni Praefectum, ea arbusta digna existimasse, quae peculiari loco concluderentur. Cum istic essemus, novem aut decem duntaxat frutices ejus inerant, qui nullum liquorem praebebant. Inter notas a veteribus proditas, quibus Balsamum dignosci possit, una est, ut perpetuo vireat: illud tamen in Materea, apud Cairum, pauca admodum folia septembri mense habebat, quod nobis insolens visum est. Nam reliquae Arbores quae hieme virere solent, folia solum novo veré abjiciunt, cum videlicet nova germina produxerunt; solentque autumno magis virere, quam novo vere. At reliquae, quae folia abjiciunt, id sub hiemem facere solent, ut aestate, nova adquirant. Omnes ejus frufices singularem stipitem habebant pedis longitudine, &pollicari crassitudine, tenuibus ramulis praeditum, quos rara folia obsidebant. Ubicumque autem nascuntur, duorum aut trium cubitorum altitudinem non superant, &pedalem adepti, in multos graciles ramulos anserinae pennae caule haud crassiores finduntur. Nova germina subrubente cortice tecta, foliaque viridia habebant, lentiscinorum foliorum modo formata, hoc est, utrinque in nervo nata, ut in Rosarum, Fraxini, Juglandis foliis videre est, ciceris tamen foliorum magnitudinem non excedebant, sicque constructa erat eorum series, ut postremum foliolum extimam alam occupans, imparem numerum efficeret. Nam totius alae, foliolis numeratis, terna, quina aut septena inveniuntur, septenarium certe numerum superare vix animadvertimus; extremum autem foliolum reliquis majus est, facto etenim illo progressu, reliqua sensim minutiora fiunt, ut in Rutae foliis. Gemino cortice praediti sunt ramuli, extimo foris subrubente. Ejus Sapor medius inter Thus &Terebinthi folium, Saturejae silvestri similis, valde gratus, digitis tritus Cardamomum olet: ipsum Lignum candicat, odoris &saporis expers; non secus atque aliud inutile lignum. Ipsius virgae rectae &graciles, rarisque foliorum alis sparsim &confuso ordine nascentibus obseptae, quae ternis, quinis aut septenis foliolis constat.