Latin
CXXVIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 60
Unproofread scanNot analysed yet
Experientia autem didicimus, lignum illud vulgo Xylobalsamum nuncupatum, quod ex felici Arabia delatum, a mercatoribus venditur, cum AEgyptio, quod in Materea colitur, convenire: nam desiccatum nostrum balsami ramum cum eo, quod in Officinis venale reperitur, conferentes, notis respondere deprehendimus. Et licet Theophrastus in ea opinione sit, silvestre &sponte nascens non inveniri, asserere tamen audemus ab omni aevo in felici Arabia fuisse atque etiam nunc nasci. Interrogati mercatores Cairini de Balsamo nobis affirmarunt, atque se meminisse, suo tempore Balsami frutices, qui nunc in Materea coluntur, ex Arabia felici, magnis sumptibus Sultani delatos.) PROSPER ALPINUS de Plantis Aegypt. &in Dialogo de Balsumo figuram fruticis expressit, quae foliolis &fructu omnino Belloniana, flore prorsus nullo, pro quo est rudimentum quoddam floris imperfecti staminei, sive apetali; unde etiam Botanici recentiores, partim ab hac figura floris supposititia, a foliis pinnatis, &fructibus monospermis, partim etiam ex ipso balsamo, quod Terebinthinam referre quodammodo videtur fruticem Balsami ad speciem aliquam retulerut Pistaciae, eui Terebinthus etiam subjecta.