Latin
CXXVIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 64
Unproofread scanNot analysed yet
Annuit Vir Illustrissimus statimque epistolam Forsskälianam huc transmisit; &videre adhuc videor, quanto cum gaudio nuntius ille gratissimus heic fuerit exceptus, neque ipse sine eximio delectationis sensu doni ejusdem factus sum particeps. Metuit Nobilissimus Dominus Archiater &Praeses fatorum inclementiam crescentibus scientiis inimicam, nec tineis inventum tanti pretii corrodendum tradere voluit. Hinc rem adeo ponderosam cum Orbe litterario communicare mihi perbenigne indulsit, quam tamen Gloriosissimo, Potentissimoque Regi Danorum, serenissimo FRIEDERICO V:to totam referimus acceptam, ut nobis quidem, praeter scribendi negotium, nihil sit relictum. CAP. IV. Arabiam, ob sumtus &pericula, pauci admodum adire poruerunt eruditi, nostro inprimis tempore, postquam caput extollere coepit Botanica. Est vero haec unica terra, quantum huc usque novimus, quae Balsamum verum producit. Narravit vero, ut diximus, Professor Forsskal litteris ultimis die 9 Junii 1763 ex Arabia datis, Opobalsamum nihil cum Pistacia Terebintho habere commune, sed ad Genus pertinere, ad quod nullus unquam referendum cogitaverit. Obtinuit Nob. D:nus Praeses Anno 1736 in Horto Cliffortiano fruticem Americanum, cui Elemi ortum debere credebatur, quique floribus Octandris, Monogynis, tetrapetalis erat distinctus. Vocatur hic in Horto Cliffortiano p. 486. Elemifera, sed cum fructus obtineri non posset, character mansit imperfectus. Nec Genus in Generibus Plantarum fuit receptum, usque dum D. D. Brownius in Historia sua naturali Jamaicensi p. 109. illum constituit sub nomine Amyris, quod genus postmodum confirmavit D. D. Jacquin. Histor Amer. 7, cujus character jam conspicitur in Generibus Plantarum Nob. Dmi Praesidis, editionis 6:tae N. 473. qui sic se habet. AMYRIS Brownii, Jacquini. Calyx Perianthium monophyllum, semiquadrifidum, acutum, erectum, parvum, persistens. Cor. Petala quatuor, subrotunda, concava, patentia. Stam Filamenta octo, subulata, erecta. Antherae oblongae, erectae, longitudine Corollae. Pist. Germen ovatum. Stylus crassiusculus, longitudine staminum. Stigma subcapitatum. Per Drupa subrotunda. Sem. Nux globosa, nitida. Ab hoc Genere in speciebus Plantarum Nob. Dinus Praeses