Latin
CXXVIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 65
Unproofread scanNot analysed yet
quatuor adducit species, nempe Elemifera. 1. A. foliis ternatis, acutis. maritima. 2. A. foliis ternatis, obtusis. toxifera 3. A. foliis impari pinnatis. balsamifera 4. A. foliis bijugis. Ad hoc Genus profecto verum referri debet Opobalsamum, quae sententia non tantum litteris nititur p. m. Professoris Forsskäl, verum exsiccato etiam ramulo, quem instructum foliis &floribus in epistola transmisit. Sed ut eo majorem in hac re Lector obtineat lucem, litteras ipsas celeberrimi Forsskalii huc transscribere lubet: ita vero ille. „De Genere Arboris Balsami de Mecca ut Te, dum vivis, facerem certiorem, desiderasti. Jam „hac de re veram Tibi, Vir Maxime, sistere re„lationem me posse confido; cui tamen ut multos „omnino annos felix sis superstes, intimis voveo „suspiriis. Pertinet illa ad novum Genus Brow„nianum, quod Ampris dicitur. Arborem cum Tom. VII. foliis, sed absque floribus, ad Giddam conspexi. "Folia omnia erant ternata, adeoque non ad fo„lia magis, quam fructum, Alpini videbatur delineatio adcurata. Ramus quilibet fragrantissimum „Balsami de Mecea odorem fractus spargebat.