Latin
CXXVIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 68
Unproofread scanNot analysed yet
Frutex ramis subpurpurascentibus, substriatis, gemmis protuberantibus. Folia gemmis conferta, petiolata, ternata, laevia: foliolis sessilibus, integerrimis, lanceolatis, acutiusculis: impari paulo majore, cuneiformi-lanceolato. Flores ex iisdem gemmis, inter folia, terni: Pedunculis propriis, unifloris, folio brevioribus, inferne vaginatis: Bractea minutissima, subbifida. Calyx monophyllus, hemisphaericus, laevis. quadridentatus: dentibus remotis, brevissimis. Corolla. Petala 4, elliptica, sessilia. Receptaculum discum floris occupans, margi natum, concavum, purpurascens. Stamina. Filamenta 8, subulata, brevissima, e receptaculi margine orta: Antherae oblongiusculae, quasi ex duobus cylindris coalitae, erectae, flavae. Pistillum. Germen receptaculo immersum, intra calycis fundum: Stylus longitudine calycis, conico-cylindricus, purpureus; Stigma obtusiusculum. Haec igitur, diversa est ab Amyri Elemifera &maritima quae folia habent crenata, haec vero integerrima, Habet haec nostra ad gemmas ramorum rudidimenta, vel dentes obtutos, qui apice aperiuntur in folia, &flores, adeo resina balsamina saturatos, ut hac fere obducti videantur. OpoAMYRIS foliis pinnatis: foliolis ses Opobalsamum silibus. Balsamum, Ballessan. Alp. aegypt. 48. Balsamum. Bellon. iter. 110. Opobalsamum S. Bals. Judaic. Geoffr. Habitat in Arabia. Luculenter haec ab Amyri toxifera differt, quae