Latin
CXXVIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 67
Unproofread scanNot analysed yet
Sed superest adhuc, ut descriptionem Bellonii &figuram Prosperi Alpini inter se conciliemus, quae utraque ostendere videtur aliam adhuc speciem hujus plantae in Arabia occurrere, quae forte est XyloBalsamum, cujus folia sunt pinnata &flores ad apicem ramorum sparsi. Nam Specimen Forsskälianum folia non nisi ternata aperte gerit &flores, ut dictum est, ad gemmas laterales congestos, qui terminales fieri nequeunt. Sed utramque tamen unum agnoscere genus &propinquam habere affinitatem tum foliola testantur, tum fructus in figura Alpini, qui Opobalsamo nostro omni ex parte sunt similes. Ex dictis sequitur, quod duae sint in Arabia sub hoc genere species, altera foliis ternatis, altera foliis pinnatis, quae in unam coalescere speciem nequeunt, si modo alicujus sit ponderis figura Alpini, quae flores ostendit paniculatos, qui in Forsskäliana omnes sunt laterales pedunculis unifloris. Verum igitur Opobalsamum folia habebit pinnata, inprimis cum Bellonius observator esset acutissimus &circa hoc objectum admodum curiosus; Professor autem Forsskäl non contendit plantam suam Opobalsami officinalis omnino esse matrem, cum nunquam observaverit nisi tria foliola; tamen certissimus fuit quod, si vere species duae existant, eae in paucissimis &fere nullis, praeterquam numero foliolorum, differant. Ut igitur viam ingrediamur expeditam, species hoc modo statuimus, &primae descriptionem ad exemplar missum dabimus. giliadensis AMYRIS foliis ternatis integerrimis, pedunculis unifloris lateralibus. Habitat in Arabia felici. h.