Latin
AETANOM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 79
Unproofread scanNot analysed yet
Excrescit jam corpus ad justam staturam, quare ex ordine naturae adsvescat climati, &sensim tingatur literis atque artibus, statu ac vitae generi aptis. Fugiat adolescens, tanquam venena, affectus vehementiores: hac enim aetate ponuntur fundamenta, quibus acumen ingenii, existimatio, pulchritudo, robur, agilitas &vigor per totam vitam erunt superstruenda. Pocula heic fugienda, nam febres ardentes sub hoc stadio facilius accenduntur. Debet adolescens evigilare prius, quam antea erat assvetus, ne evadat somnolentus &stupidus per totam vitam; curvus non incedere adsvescat, functiones enim viscerum &corporis laeduntur per crebram pressionem abdominis. Solent quidam collum arcte constringere collaribus, quo sanguis in capite copiosius colligitur, ejusque vasa distendit; collum inde coarctatur &elongatur ac Phthisi viam pandit. Foeminis hujus seculi vitio vertendum, quod se in gratiam politioris aevi, arctissime ligant thoracico; unde viscera comprimuntur &intestina constringuntur, quae semper debent esse libera, alioquin multa mala; hunc demum errorem maxime luant, aliquando uxores ingravidatae evasurae, cum puerperia inde reportant difficillima. JUVENTUS a Barba in Dentes sapientiae. Ad initium hujus stadii, si modo unquam, recte evigilandum est, atque ut in praecedente memoria, ita heic judicandi facultas exercenda. Juvenis acutioribus sensuum organis &alacriori gaudet ingenio; unde majori afficitur voluptate ex objectis, jam oculis obversantibus, vegeto pollens animo, vivida facultate imaginandi, &egregio memoriae robore.