Latin
AETANOM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 80
Unproofread scanNot analysed yet
Firmantur musculi corporis motu, quo fine itinera, venationes, saltationes, &piscatus instituuntur; motus ille moderatus est &exercitium, quod ad udorem, non vero ad sudorem continuatur, nisi adfuerit scorbutus. Tussis pertinax, si sub hoc stadio incurrat, caveat Phthisi corripi, quam si fugere vult, evitet cibum carnosum, &saepe equitet. Leviusculi jam errores in diaeta minus nocent, quam alio quovis tempore. Febribus haec aetas est obnoxia, qui morbi tamen potionibus spirituosis cavendis, vitantur saepius. Caste vivat ac sobrie, sciens probe juventutem libidinosum tabidum corpus tradere senectuti. Si gracili admodum ac tenero est corpore, in libero se aëre frequentius exerceat, ut firmam ac solidiorem efficiat corporis substantiam, quae non adeo facile postea obtinetur. Veteres Romani fortem &alacrem exoptantes nationem, Adolescentes &Juvenes quotidie in Palaestra exercitiis firmabant gymnasticis. Nos contra per totum diem camera includimus, in librum pronos &quasi alligatos, eruditionem quidem, at non eadem fruendi facultatem spectantes. Exercitia nostra Gymnastica saltando, digladiando &equitando peraguntur; Primum genus adolescentem reddit plane politum; quod nisi in ista aetate vix obtinetur.