Latin
CHRISTIAN. LADO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 8
Unproofread scanNot analysed yet
Acidum noc, semper acre, rodit &vellicat ubique solida, crystallisatur facile, &in viscido, ab acido generato, concretiones efficit tartareas, quae obstructionibus, Hypochondriasi, Arthritidibus &innumeris malis sternunt fundamenta. Intromissum vero acidum atque in intestinis radicatum non adeo facile tollitur. Praescribunt ad acidum eradicandum Medici Absorbentia testacea, Martialia, Corroborantia &acidum Infringentia, tonica Amara, uti cortex Peruvianus, intestinorum vim augentia, Lac dulce &tepidum acidum congulans, Purgantia acidumque ejicientia, &sexcenta alia. His vero omnibus acidûm raro ita eliminatur, ne paullulum alicubi in anfractibus intestinorum remaneat, quod postea, per tubum intestinalem sese multiplicans, pares, atque antea, producit morbos, ut per totum annum tantum palliativam aegrotus medicinam adhibeat. His vero in casibus omnium certissimam motus praebet medicinam. Hic enim acidum aucto calore superat ejusque augmenta, corroborando intestina, movendo &agitando humores impedit, idque per sudorem ipsum e massa sanguinea expellit. Dari autem in Arthriticis &affinibus morbis ejusmodi acidum, quotidiano constat experimento.