Latin
CHRISTIAN. LADO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 9
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim quis obambulans, baculum gerit manubrio orichalceo, videbit hoc a sudante manu nigrescere, si superiori die uno vel altero vini cyatho acidum suum adauxit. Praecipuos infantum morbos ab acido, ob debilitatem intestinorum, generari notum est; inprimis si nutrix, quae antea fuit laboriosa, vitam degat sedentariam, atque magis etiam, si acescentem adhibet cibum aut potum, cujus rei lac vomitu valde coagulatum &virides acidumque spirantes faeces alvinae manifesta sunt indicia; unde infantum tormina &ejulatus oriuntur perpetui. Absorbentibus &Rhabarbarinis heic levamen quidem adferri, malum autem raro tolli, experientia docet; nova quippe caussa a nutrice instillatur continue. Optimum remedium hoc in casu est motus nutricis ad plenum sudorem. Somnum reddit. Multae sunt caussae, somnum fugantes, quas heic enumerare nimis longum foret. Jam enim pervigilium adest ex consuetudine vigilandi, jam a strictis fibris &c. Plerumque autem somnus post sufficientem motum ita sese insinuat cum lassitudine, ut vix abstineri queat, unde fit, ut pervigiles senes numquam melius dormiant, quam post motum, ad udorem usque continuatum. §. III. His vero de effectu motus in genere disputatis, ad vim ejus praeclaram in specie commemorandam non immerito properamus. In Hypochondriasi &Melancholia motus facra est anchora; unde &veterum proverbium: ambula, hoc prodest lienosis. Melancholico quies cum profunda meditatione concedenda non est, sed labor semper commendandus, qui anxietatem ejus reddit tolerabilem. Solo interdum motu &exercitio diutius continuato juvatur Hypochondriacus, ceteris frustra tentatis remediis, modo simul Acescentia vitaverit sedulo (*).