Latin
AETANOM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 82
Unproofread scanNot analysed yet
Aetas senilis tota quanta fere metamorphosin subit a priori vitae statu, &sibi ita est relicta, quasi ei commercium cum aliis esset ademptum. mnia quae antea floruerunt, in senectute torpent atque decrescunt, quam ob caussam senex morbo non raro affligitur, cui extrema rerum fata imminent, &poenae instar, hanc aetatem persequuntur. Gravatur senex corpore ruinoso &fragili, quòd vix, ac ne vix quidem corrigi potest, si vel, maxime secundum exactissimas diaetae regulas vita instituatur &optimum Nectar offeratur; quare functiones tam animi quam corporis, non nisi summa cum molestia peraguntur. Senex non, ut antea, ingestis nutritur, tendines offificantur, sicque partes obrigescunt. Medulla ossium parcior, ossa debiliora reddit atque fragilia. Textura cellulosa per tenuiorem plerumque nutritionem evacuata partes nobiles minus lubricant, unde torpor existit corporis. Substantia medullaris fit rigidior, unde omnes functiones langvescunt vitales. Dentes corroduntur, elevantur &excidunt. Siccatur Caput &calvum evadit. Fons aureus exarescit, omnisque voluptas perit. Jam magni non sine damno sustinentur labores; nam corpus senile delassatum, sero vires recipit. Nullum jam intemperantiae genus, nullus excessus sine noxa admittitur; vires enim vitae haec mala difficulter superant. Jam vino nobiliori, parcius sumto, corpus reficere juvat. Tempestatem senex vehementem &incommodam, maxime autumnam &vernam, quam antea curatius caveat. Lenioribus utatur cibis, salsa nimis non appetat. Somnum, per se parciorem, alliciat, quantum potest atque amplectatur, is enim robur ipsi conciliat. Evacuationes jam magis, quam antea, noxiae. Paucis: parcere sibi debet &indulgere, quantum potest, si dies suos protrahere voluerit. Cum labore &annis evades, L. B. defessus, aurea haec sedulo cogitabis verba Ciceronis: Conscientia bene actae vitae, multorumque benefactorum recordatio jucundissima est. S. D. G. σνοσοσηο σ2 v σοσνοση ερες ερ τρρ ἐγ ἐρ ειναν ἐ Pees ἐ ἄρα, CXXX. MORD