Latin
AETANOM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 81
Unproofread scanNot analysed yet
Equitatio autem &pugillatus plus requirentes roboris, juventuti rectius reservantur. Natatio in hac aetate exercitium est incomparabile, sed, quod dolendum est, in desvetudinem apud nostrates jam venit: Corpus agile reddit, sanitatem firmat, transpirationem aperit, &e periculo saepe liberat. §. VII. VIRILE stadium a Dentibus sapientiae in Canos. Crescentibus annis crescere studia, curas atque labores haec aetas planum facit, quae jam fructus vitae antea bene seu male institutae reportat; felix qui semper diaetae manet studiosus, ne postea dici possit merito: fero sapiunt Phryges. Homines hoc in stadio animo gaudent constanti &firmo ut actiones secundum dictamen sanae rationis rite instituere valeant. Deinde excellentiores adsunt ingenii vires, unde hac aetate ad studia literaria &magna quaevis negotia suscipienda putantur aptissimi. Corpus jam fibras habet firmiores &densas, ut robore suo labores fortiter sustineat, &affectus facile reprimat. Morbis haec aetas exposita est paucis, nisi vel per perversam educationem ac Diaetam, vel per generationem adtrahuntur. Morbi frequentiores sub hoc stadio sunt Hypochondriasis &Colica. Qui praematuram fugere vult senectutem nihil agat vehementius. Versari jam atque laborare sub dio, quoties tempestas id permiserit debet. Errores in ingestis jam facilius quam alias, patitur, acriora tamen &imprimis potus generosos &heroicos vitet, qui tot homines in hoc stadio podagra &haemorrhoidibus infecere. Quo quis magis sudat, eo citius senectutem accelerat. Qui Tom. VII. bene &quantum satis est, hoc aetatis spatio, dormit, multos plerumque, ceteris paribus, numerabit annos. Nimia Venus semper machinam multum debilitat &senectutem tandem reddit infirmam. §. VIII. SENIUM est a canis ad mortem.