Latin
TANTUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 95
Unproofread scanNot analysed yet
Interea tamen quidquam cum scribendum erit, animum inprimis adverti in morbum quendam, popularibus meis in Bothnia Orientali satis familiarem, sed qui reliquis regni provinciis non perinde innotuit, quique communiter LEPRA vel ELEPHANTIASIS vocitatur, Est ea morbi hujus ibidem vis ac frequentia, maxime in boreali provinciae parte, ut in paroecia Cronobyensi, hoc malo laborantibus, proprium Nosodochium exstruere necesse fuerit, anno 1631, quo sic a communi hominum commercio arcerentur, ne alios contaminarent: vulgo enim creditur morbum hunc, perinde ac Scabiem quamvis aliam non posse non esse contagiosum. Atque eo magis morbus hicce animum in se meum convertit, quo est origine obscurior, quo forma variantior, atque difficilior curatu. Vel per Te intelligis L. B. mearum non esse virium neque experientiae argumentum hoc summe arduum atque huc dum vix satis extricabile ad liquidum perducere: selegi tamen illud, eo potissimum animo, ut non tantum, ceu dignissimum, sub instituenda, si sors tulerit, praxi, ob oculos mihi proponerem, sed &ut aliorum saltim mentem ac curam intenderem, quo sic, vel olim satis observatus cognitusque morbus hicce, certa tandem poterit ratione debellari. LEPRA Pustulae eschara sicca colorata, cum nodis immersis mobilibus indolentibus fuscis Rhagadibusque. Quae in hoc statim argumento occurrunt, Auctorum de Lepra seu Elephantiai lites, utrum scilicet ejusdem generis sunt vel diversi, nostras non facimus: hoc saltem monuisse contenti Morborum parcius fingenda esse Genera, ac nunquam praeter necessitatem multiplicanda, Species vero, sicubi fieri potest, quam accuratissime definiendas. Lepra Veterum, apud Judaeos praecipue olim frequentissima, atque sacris in litteris V. T.