Latin
TANTUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 96
Unproofread scanNot analysed yet
toties commemorata, adeo per Dei gratiam dudum grassari desiit, ut nobis nunc vix nisi nomine amplius cognita permanserit: Leprum loquor illam usque adeo contagiosam, ut &ipsos muros ac parietes infecisset. Levit. cap. 13. &14. A Lepra vero nostratium omnino distinguendum censemus Tineam, externo, quod omnino fatemur, habitu Leprae haud absimilem, sed quae, vix ultra caput progrediens, corporis potissimum superficiei, ipsis capillorum bulbis inhaeret; cum e contrario haec nostra, per universum se diffundens corpus, illud &interne &externe occupat, atque ad pisi aut avellanae nucis magnitudinem implet nodis &tumoribus, qui subinde aut macula quadam vel caerulea vel badia aut fusca, aut etiam eschara sicca squamosa e cute prominent. Morbus maxime chronicus, naturae beneficio vix unquam curatus. §. III. SPECIES hujus morbi complures ab Auctoribus recensentur. Eorum vero descriptiones propiùs contuentes, symptomatibus vel signis diagnosticis collectis atque inter se collatis, nihil omnino deprehendimus veri &constantis discriminis, quo a se mutuo hae species distinguantur. Qui vel aliquantulum accuratius hunc observavit morbum, satis intelligit quam parvi omnino momenti sit divisio in Lepram seu Elephantiasin siccam &humidam, quod nemini non constat evadere Lepram quamlibet plerumque humidam, tubercula dum rumpuntur. Vox nasalis &rauca, deformitas faciei, rugae frontis, nares foetidae, dyspnaea, cutis coriacea, stupor, fissurae &c. vix nisi pro aetate &gradu differunt. Quapropter facile Auctor sim, ut suo quivis loco medici morbum de integro sub examen revocent, describentque, quo sic certius quid obtineatur, quam quod hactenus vago ausu commentati sunt Auctores. Sed ne hoc temere omnino proposuisse videat, quam possim brevissime indicia exhibeam, quae hactenus in aegris observare licuit.