Latin
GOTTLANDIAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 10
Unproofread scanNot analysed yet
HIBISCUS pentacarpus, quae nostro aevo tanquam Europae rarissima plantarum, in paludosis Venetiae crescit, una eademque forte est, ac HIBISCUS virginicus, cui certe regioni suos debet natales, quamvis soli natura aliquantum commutatam ejus faciem praebuerit. CYNOMORIUM coccineum rarioribus etjam Europae adnumeratum est, atque in loco natali ipso, Sicilia, Melita, Gadibus ac littoribus Mauritanicis prorsus infrequens. Fidem vero facit nobis Dn. Browne, quod isthanc in lamaica plantam, sylvestres inter ac vulgares crescere ipsemet viderit. Ab insulis itaque Americanis trans pelagum, procul in Europam secessit, quo autem duce vel comite parum liquet. PYXIDARIAM, exiguam admodum plantam, suo in Tournefortio alsatico detexit Lindern, quam Mappus quidem Montiam male propositam esse opinabatur. Hanc vero rarissimam speciem Clariss. Allioni nuper invenit, accurate descripsit, ac demum Linderniam appellando, depinxit, quam praeter ipsum, nemo Botanicorum hucusque in Europa unquam vidit. At vero e Virginia quocunque modo advena est, vulgo ibidem nota, sub noSpeciemine CAPRARIAE gratioloidis proposita in bus plantarum.