Latin
GOTTLANDIAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 9
Unproofread scanNot analysed yet
Rolfinkius, ubi nunc in muris suas egit radices, quemadmodum in urbibus etiam vicinis, vulgare est ac notissimum. XANTHIUM spinosum initio quidem haud Europaea fuit planta, quum in Lusitaniam translatum est, unde amplius ad Montem usque Pessulanum &Veronam late se sparsit. CROTON tinctorium in agris Galliae Narbonensis &Galloprovinciae crescens, Europae suam minime originem debet. ERIGERON canadense, ex Siciliae hortis proveniens, per maximam Europae partem, ad Sveciam usque disseminatum, a Canada primo ortum est. Vid. Ephem. Nat. Cur. Cent. VI. obs. 125. OENOTHERA biennis illa est ipsa, quam Casparus Bauhinus anno 1619 in Europa, &quidem in horto quodam Italico primum conspexit, ex America transportatam. Hoc autem tempore non in Hollandia tantum, verum in plurimis etiam Australis Europae terris vulgaris est ac ubique crescens. Inter rariora Angliae gramina, est GRAMEN Essexiense vel DACTYLIS Cynosuroides, quod in Europa, ad littora Lusitaniae maritima, singularis instar graminis crescit, e Virginia, natali ejus solo, trans mare invectum, GNAPHALIUM margaritaceum in Anglia pariter ac Camtschatka floret, quamquam Pensilvaniam veram agnoscit patriam. TRICHOMANES pyxidiferum inter rarissimas utpote quae in Europae filices merito numeratur, Anglia modo, quantum quidem constat, hucusque viguit. Sed vero in America omnino vulgaris est, unde singulari quodam casu illam advenisse, haud ex vano colligimus. TRICHOMANES tunbrigense pari fortassis ratione accessit; hujus enim solum natale est Jamaica ac regiones proximae, nunc licet temporis in Anglia atque Italia habitet.