Latin
MEDICVS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 16
Unproofread scanNot analysed yet
Si hi, nempe debiliores, in excessu peccent diaetae, Phthisici aut Hectici evadunt, ideoque nec nimis tenuis, nec nimis plenus victus sit, sed Mediocris, qui vires in eodem conservat statu; huc pertinet illa regula: Modicus cibi, Medicus sibi; &medium tenuere beati. A pleno victu motionem negligentibus, Plethora (ita abundantia sanguinis nominatur), a tenui vero cacochymia, infertur. His crediderunt Medici antiqui, plerosque morbos originem debere, &non sine caussa. A pleniori enim Plethora, Colica, Inflammationes, Febres Phlogisticae, Haemorrhagiae excitantur; his in malis venae sectio habet locum, ast in Febribus Phlogisticis potissimum venaesectio cum nitro. Polysarcia saepe Plethorae est assecla; ubi vero haec dominium habet, producit Asthma, Apoplexiam, Herniam, Hydropem, Nephritidem, Erysipelas, Intertriginem &c. haecque mala ad avertenda, victus tenuis &motus ordinatus instituatur; quod etjam Hipp. hisce verbis indicare vult: Sanitatis studium est, non satiari cibis &impigrum esse ad labores. Polysarciae oppositum est Marasmus. Caussae hujus efficientes sunt, Victus nimis tenuis, Potus aquae, coffeae, Labor mentis et corporis, nimiae Evacuationes, Frigus, Vigiliae, Acida &c. unde Melancholia, Ostocopus, Arthritis, Leueophlegmatia, Oedema, Cachexia, Obstipatio alvi. Scirrhi &c. oriri solent. Attamen Scorbuticis, Oedematosis, frigidis &c. medicamenta acria &orgastica inserviunt. Signa bonae digestionis sunt corporis vigor &levitas, alvus aperta, nulla urinae retardatio, hilaris animus, nulla tormina vel spasmi ventris, nec appetitus prostratus, &salivae oris affluxus ad cibum, dum adest tempus edendi. Potus etiam iisdem fere modis valetudinem nostram insectatur. Aqua potus est naturalissimus, &si parum vini infundatur, saluberrimus, attamen tenuis Cerevisia bene fermentata, etiam inter potiones optimas censetur. Majores nostri aquam ex fontibus suis hauriebant, diuque vixerunt, inde enim sanguis diluitur, &ad circulationem aptior redditur. Ex his largiori copia utendum est, non quidem simul &semel, sed parum &saepe. Tantum scilicet cibi &potionis adhibendum, ut reficiantur vires, non reprimantur, &quantum cibi sorbilis opus est ad ingesta digerenda, atque diluenda; neque vero heic motus est negligendus, quod quoque Hipp. ostendit dicendo.