Latin
MEDICVS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 17
Unproofread scanNot analysed yet
in motu &potu consistit sanitas. Parcior potus ingesta resolvere non valet, unde Obstructiones, Sanguinis crassities, Transspirationis, Urinae Salivaeque imminutio, nec non morbi Chronici suos referre solent natales. Potus spirituosi inter epulandum, acre in sanguine excitant, digestione ac chylificatione vero facta, modice tamen sumti, prosunt. Frigidus sudantibus, Febribusve affectis nocet; experientia quippe docet, inflammationem ventriculi, &tandem Gangraenam, hinc oriri, nec non Spasmum, Phthisin, Hydropem, Pleuritidem &c. ; tali in casu motus quidem mox est adhibendus, ut corpus priorem calorem retineat, ac potus eo citius suam refrigerandi perdat vim; venae sectio quoque Plethoricis commendatur; alias si quis in hanc regulam impingat, infuso Millefolii &Melissae uti potest; herba Thea eandem adfert efficaciam, ast vero abusus hujus inducit Paralysin, testimonio Chinensium. III: O SOMNVS. Aptitudo ad sensus &motus voluntarios libere exercendos in sanis organis, vigilia vocatur: ineptitudo ad eosdem &quies omnium cum Tom. VIII. sanis organis somni nomen fert. Hall. Phys. cap. XX.