Latin
RESP.RATIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 165
Unproofread scanNot analysed yet
Purum aëra, quo rura fere gaudent, praesertim editioribus in locis, ubi exhalationes ventis disperguntur, inprimis salubrem sentiunt, qui sub illo habitant; quin &frigus ipsum tum aëra, tum aquam, purificat. Itaque sanitatem qui servare student, aërem purum ubique deligant; cibum non sumant, nisi ubi purus &salubris aër &saliva possit commisceri &pulmonibus attrahi; in cameris, quibus depressius tectum, non dormiant; nec obambulent, ubi stagnans aqua foeteat; nebulas denique, densis plerumque exhalationibus gravidas, fugiant. Sed vero e camera, quam inhabitant, progressi idoneo etjam corpus exercere motu conentur, haud continue detinendi suetis aediculis; tum lintea diligenter mutent, ne, postquam haec perspiratione ejectum sudorem imbiberint, malo contaminentur foetore. In templis fornicatis, ubi aër una cum sociis exhalationibus detinetur, multi, praesertim vere &autumno, febribus intermittentibus pertentantur. In aedes nuper exstructas lapidibus, quae per duos &tres annos e muris vaporem aquosum exhalant, ut charta in mensa forte posita inscribendas litteras vix admittat, si qui citius immigrant, in mortiferos morbos incidunt; uti norunt omnes, Stockholmiae, ante aliquot annos, accidisse, quum sumtuosae domus, post incendium aquilonalis suburbii, exstructae, perplures viros haud sane de plebe, nimium properantes, ut inhabitarent, praematurae morti tradebant. §. XII.