Latin
RESP.RATIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 166
Unproofread scanNot analysed yet
ALTIUS SITAE regiones, quae minori attinguntur exhalationum vi &siccae sunt, febres intermittentes fere ignorant, contra positae humilioribus locis, ubi tellus potissimum est argillacea, aquae tenacior, multis talibus febribus afficiuntur. Pulcra &opipara Hollandia, quae tota depressa situ est, uti nobis heic Upsaliae pratum dictum Regium, peregrinis fatalis accidit; qui illuc advenerint, raro nostalgiam &febres criticas effugiunt. Aegyptus salubris est incolis, per hiemem, quo tempore non pluit, &saluberrima circa Pyramides, ubi coelo numquam pluvia demittitur. Chinae &Tatariae deserta, ab omnibus fere immunia exhalationibus, faciunt quidem, ut incolis fibrae rigeant, at in caussa sunt quoque, cur hi parum aegrotent. Helvetii &Sueci, nati regionibus montosis &editioribus, si quando peregrinantur, recte valent, donec per loca depressa ferri non necesse sit. Qui tempore autumnali, inter Romam &Neapolin itinera faciunt, raro devitant, quin febre mortifera laborent, quod Quercetanus in diaeteticis dudum notavit, &anno proxime decurso Generosissimus Baro de Baltimore suo ipsius funesto exemplo confirmavit. Scania, qua silvis distinguitur, lapidosa &silvatica est, hinc agilia etjam in incolis &laeta nutrit corpora. Contra campestris, quia argillosa est &arenosa, ex quibus duabus caussis sit, ut aqua diu moretur, nec diffluat, &habitacula passim suffocante aëre oppleantur, corpora quoque incolis debilitat, ut his omnino sint dissimilia, quae in parte vigent altera. SERENUS AER proprius fere est altioribus locis, quare &majores nostri aedificia in collibus exstruebant. Nunc necessitas copiosioris aquae, coëgit, ut plurimae urbes depressiora loca teneant. Arx Regia nostrae Upsaliae optimo situ fruitur; mane altum collem huncce serenus aër collustrat, cum ejusdem sub radicibus tota urbs densa exhalationum nebula submergitur.