Latin
FRAGA VESCA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 175
Unproofread scanNot analysed yet
Ficus Fructus constat Receptaculo coarctato, ventricoso, succulento, ideoque non ex Pericarpio. Humuli Strobilus fit ex meris squamis calycinis in alam productis. Haec qui non intelligit, in consideratione Sexus plantarum facillime errare potest, &illi paradoxon videbitur, Fructum absque Mare &praegressa foecundatione prodire. Similiter Fructus Anacardii videtur Drupa, cui Nux insidet supra &extra Pericargium; sed in eo fructus carnosus non est nisi Receptaculum carnosum grandefactum, Similiter etiam cum fructu Fragariae comparatum est, qui a receptaculo solo perficitur succulento, per maturitatem colorato &e suo calyce deciduo. Pharmacopolia e Fragaria nostra asservant Herham, Fructum, Syrupum, Aquam, Spiritum, Acetum, quae tamen omnia ab hodiernis Medicis, in sanandis morbis, rarissime praescribuntur. Aqua sola, rarius licet, pro cosmerico adhibetur, inprimis ad maculas faciei &varos depellendos, aut etiam in lippitudine; sed neque in his multum praestat. Fractus autem avide ingurgitantur non Tom. VIII. modo a pueris, fructuum plerorumque avidissimis, sed etiam tam a plebejis quam a nobilibus in deliciis habentur.