Latin
FRAGA VESCA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 176
Unproofread scanNot analysed yet
Baccae vel per se adhibentur, vel cremore lactis aut vino perfusae, vel saccharo adspersae, vel &saccharo cum vino, aut lacte cum saccharo mixtae. Quovis modo sumtae vix umquam nocent, neque enim, ut alii fructus, acidum spontaneum generant, neque Diarrhoeam, Colicam, Choleram, Febrem aut Catarrhum excitant, ut varii Auctores hoc vitium ipsis tribuunt. Alvum lenissime solvunt, si ab initio nimia copia &antequam ventriculus iis adsueverit, assumuntur, levissime &vix manifeste diureticae sunt; acescentes mitissimae, adeoque parum refrigerantes, nec copia aut excessu, quantum vidimus umquam, nocuerunt. Occurrunt interdum constitutiones, quaedam admodum singulares, quae, nescio qua antipathia, Fraga perferre nequeunt, licet ipsis sapiant; verum unica alterave comesta bacca, in deliquium incidunt, &toto corpore maculis efflorescunt petechialibus. Exempla vidimus in Illustri Mathematico, Generos. Consiliario Status Klingenstierna, &Uxore Affessoris Coll. Med. D. D. Moraei, paucissimisque aliis. At vero inde non concludere magis licet quam ab iis, qui commorari nequeunt in domo, ubi Felis se insinuavit. Diatheses generantur in corpore humano plurium morborum &mortis caussae proximae, ut Acida, Alcalina, Salina, Scorbutica, Syphilitica, Scrophulosa, Tartarea, &c. In his debellandis omnes Medici sunt &fuerunt inprimis attenti; utinam in his plura innotescerent medicamina, uti contra Acidum China, contra Syphiliticum Hydrargyrum, contra Scorbuticum Plantae Tetradynamicae. Calculus, Sabulum &Tartarus, omnesque Lapides in animalium corporibus producti ejusdem sunt naturae, &ex prosapie Calcaria. Calx so lubilis Acido, eodem saturata Gypsum evadit. acido ulterius non solubile.