Latin
OBSERVATIONES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 182
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIONES MATERIAM MEDICAM QUAS PRAESIDE D. D. CAR. V. LINNE PRO GRADU DOCTORIS proposuit JOHANNES LINDWALL Smolandus. Upsaliae 1771. Junii 5. EDICINAE, duo praecipua objecta sunt, Morbi &Medicamenta. In morbos adcuratius cognoscendos Medici non tantum prisci, sed etiam recentioris aevi singulari studio incubuerunt, &cuncta, quae PATHOLOGIAE illustrandae inservire potuerint, conquisiverunt subsidia; unde ANATOMIA, cui PHYSIOLOGIA innititur, ad summum fere fastigium est evecta. SEMIOLOGIAM etiam exactiori opera Observatores pervestigarunt; unde concinna atque elegantissima jam ostentare possunt systemata. Historia autem Medicamentorum nimium fuit neglecta. Officinalia nostra fere eadem sunt, quae tempore DIOSCORIDIS erant in usu.