Latin
OBSERVATIONES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 183
Unproofread scanNot analysed yet
Media aetas his fuit contenta, praeter nonnulla, quae a Nationibus Barbaris colligi subinde potuerunt. Nostris primum temporibus illa luculentius pertractari coepit; plurimumque huic lucis addiderunt GEN. DOM. PRAESES &DOM. GEOFFROY. Quaedam autem adhuc restant Medicamenta, e Regno Vegetabili depromta, de quibus ad hodiernum usque diem, ex quanam desumantur herba, ignoratur. Immo recentissimis nostris temporibus varia introducta sunt, quae mirum praestitisse effe ctum peritissimi in India observarunt Botanici, sed quae Medici recentiores alto, uti dicitur, supercilio praetermiserunt. Multa etiam novis experimentis jam sunt adsumta, postquam communem Medicina vicit errorem, res nempe venenatas *)Medicis fugiendas; cum ex his praestantissima Medicamenta desumantur. Tam multa simplicia officinalia latuisse Medicos in nostra usque tempora, indicat eorum segnitiem in inquirendo horum Matrices, quasi minus necessarias; cum tamen Ordinem Naturalem eorum cognoscere summopere sit necessarium. Hinc factum est, ut nemo vires Corticis CHINAE accurate intelligeret, antequam ad Contortas eum pertinere constitit; Nec vires OPOBALSAMI, priusquam illud ad AMVRIDES tuto referri potuit. Haec vero neglectui forte Botanices debentur, siquidem hanc Medici sibi minus necessariam duxerunt, qualis etiam praeterlapsis seculis haberi potuit, quippe nondum in formam artis redacta. Quo k) vide G. D. Praesid. Mat. Med. Canon. 16. &17. Quo itaque pars salutaris scientiae in Medicamentis tractandis occupata evadat tutior, 1:0 Officinalia, quae in publicis GEN. DOM. PRAESIDIS in Materiam Medicam praelectionibus, ob singularem quampiam efficaciam fuere notata, in praesenti hac dissertatiuncula b. c. D. recensere, &Nominibus G. D. PRAESIDIS Genericis ac Trivialibus determinare constitui: perinde atque alii Medici, ante hac in Anglia, jamque Viennae fecerunt. Ubi enim ejusmodi adsunt nomina ad adcuratiorem tum Herbarum, tum Synonymorum apud Auctores, tum cujusque Plantae cognitionem nos perducunt.