Latin
CLXIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 208
Unproofread scanNot analysed yet
In RANAE Bufonis ventriculo aperto, DERMESTEM pedicularium, CHRYSOMELAM politam, CARABUM latum, ELATEREM sangvineum, ELATEREM murinum, VESPAM vulgarem, ARANEAM labyrinthicam, SCOLOPENDRAM Laguram &JULUM terrestrem, quoque vidi. RANA temporaria semina plantarum aquaticarum deglutit. ASILUS crabroniformis GRYLLUM biguttulum, ut ASILUS gibbosus VESPAM vulgarem corneis maxillis necat, ut plura exempla reticeam. Omnia denique animalia, certo, naturae eorum convenienti cibo, pascuntur, quem transgredi pro lubitu non licet, sub poena morbi aut mortis. Si enim unicuique permissum esset, quaecunque edere, reliqua fame perirent, totaque rerum series perverteretur. En providentia divina! §. III. Experimenta, quae in PANE SVECICO A: no 1749 sub auspicio D: NI PRAESIDIS fuere instituta, ansam mihi praebuerunt, additis ultra 2000 novis observationibus eidem dissertationi, periculum faciendi, in experiundo alimento Avium domi alitarum, hancque Materiem speciminis academici mei eligere constitui. Universam huius orbis compagem, varietate se jactare constat. Animalia quadrupedia domestica magis minusve lubenter varias plantas consumere, ceteras respuere novimus: ab aliis maxime abhorrent. E. g. EQUO NYMPHAEAE luteae radicem odorante, ronchos edit vehementes: Si autem ea in praesepio ponatur, pabulum omne, licet maxime famelicus sit, reiicit: ita ut haec radix PRUNO Pado &LYCOPODIO Selagine, detestabilior ei sit.