Latin
CLXIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 209
Unproofread scanNot analysed yet
Tetraones baccarum &seminum magnam partem consumunt, ceteris relictis. Inde igitur tuto concludere possum, quod Avibus domesticis cicuratis, non tantum Allium, Urtica &Grana contusa in usum destinata sint; sed et varia plantarum &seminum genera: et quamvis Anseres, Anates &Gallinae Urticam non sponte foris adtingant, fame tamen coactae &granis Hordei pellectae, naturae earum non convenientem cibum arripere necessum habent. Hinc forsan multi harum Avium pulli in infantia sua moriuntur. Ignorantia, negligentia et majorum mala ista consvetudo inimicissima pestis progressus omnis tam in Oeconomicis quam aliis Scientiis, huius caussa primaria est. Quantum mihi constat, ne unicus quidem, Insecta Svecana, contemtui rudis plebis obnoxia, ac plantas indigenas harum Volucrium usui inservientes, curam experiundi in se suscepit; viam igitur spinis obsitam incessi; quid igitur mirum, si opus omnibus numeris completum absolvere non licuit?