Latin
TOURNEFORTII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 227
Unproofread scanNot analysed yet
TOURNEFORTII 3 Cal. ext. includente fl. monope MAGNOLII talum. 14 Didynamia. LINNAEI Ordine naturali 42, ad VERTICILLATAS; quarum vix ullae Arbores, pleraeque Suffrutices, plurimae Herbaceae, sunt. Agunt in nervos secundum olidum volatile oleosum: &in fibras secundum amaritiem, pro gradu diverso. In Foliis &Floribus medica virtus quaerenda; in Radicibus autem vix manifesta vis adest. §. V. GENUS. GENERE sub Teucrii militat Marum, cujus character genericus, G. Pl. 706. traditus, concinne &breviter ita fere sistitur: CALYX Perianthium monophyllum, quinquedentatum, tubulosum. COROLLA monopetala, bilabiata; labio superiori erecto, bipartito usqe in tubum, ut fere nullo. STAMINVM Filamenta didyma, inter fissuram labii superioris porrecta, erecta. STYLVS Stigmate bifido. SEMINA quatuor, nuda. Proprium constituere genus e Maro Boerhaavius conatus est; verum character non sufficiens est; e. gr. Habitus fruticosus; sed perplures species Teucrii fruticosae sunt. Folia serpylli lanceolata; character vero desumatur a fructificatione.