Latin
TOURNEFORTII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 228
Unproofread scanNot analysed yet
Flos teucrii unus e singulis foliorum alis; id vero frequenter observatur in Teucrii speciebus. Odor acer, volatilis; a qualitatibus autem character non desumendus est. §. VI. SPECIES. SPECIEM tantum unicam Teucrii in patria Flora nostra alit, Scordium loquor; plurimae vero in G. D. Praesidis Spec. plant. enumeratae, sufficienter distinguuntur, attendendo scilicet ad eas, quae caulem habent annuum, aut perennem ut Marum hoc nostrum. eas, quae axillas proferunt multifloras, aut unifloras ut Marum nostrum. eas, quae folia possident figura varia, crenata; aut ovata integerrima ut in hoc Maro. eas quae foliis gaudent fissis, vel integris ut etiam nostrum Marum. eas, quae calycem ferunt bilabiatum, aut quinquedentatum ut habet Marum.