Latin
TOURNEFORTII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 229
Unproofread scanNot analysed yet
Differentia inde emergit specifica, quae habetur TEVCRIVM Marum, foliis integerrimis, ovatis, acutis, petiolatis, subtus tomentosis, floribus racemosis, secundis. §. VII. LOCVS &c. Habitat Marum in SOLO calido, sicco, sabuloso &duro. Per totam fere aestatem floribus luxuriat, sive in ollis, sive ad fenestras reponatur. PATRIAM autem agnoscit Hispaniae Provinciam Valentinam; etiam frequens est in Insula una Stoechadum, Pomponia vocata, Gallice Portecroz. In Asia ad Cyzicam; in Creta; Aegypto; Syria, &Graecia, ubi olim Magnesia, invenitur. In plurium esset votis, ut copiosior etiam redderetur CVLTVRA haec planta praenobilis, apud nostrates. Scaniae orientalis Clima Maro esset convenientissimum; multiplicatur vero aut seminibus, aut ramulis depactis; inque terra teneatur praegnante; supra ventrem equinum, vel sub fenestris, uti Melones aluntur. In ollis conservatur per hiemem in frigidario, ne gradum congelationis sentiat. Nec lucri caussa fefellerit spes, siquidem uncia foliorum thal. 4. cupr. aequat, secundum Taxam Holmiensem. Cavendum vero probe a Felibus; odore enim iis pergrato, Nepetae aut Valerianae jucundiori, alliciuntur; abblandiuntur; lambunt, decerpunt, comedunt; quin saliva sua contaminare, eamque conterere, student; quod dudum Joh. Bauhinus, aliique, notarunt. §. VIII. PRAEPARATA &c. In Officinis Essentia quidem Mari habetur, ast in usum rarius vocatur; nam male clausa, virtutis saepe expers est. Conserva rarissime occurrit, ob defectum plantae recentioris. Oleum destillatum essentiale apud nos non obtinet, Batavis autem maxime expetitum &familiare est.