Latin
MORBI NAUTARUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 26
Unproofread scanNot analysed yet
MORBI NAUTARUM INDIAE Quos PRAESIDE D. D. CAR. V. LINNE PRO GRADU DOCTORIS proposuit CAROLUS HENRICUS WANMAN Uplandus Chirurg. primar. Suec. Soc. Nav. Indiae Reg. Acad. Scient. Adscriptus. Upsaliae 1168. Nov. 5. B. L. Ante breve tempus ex itinere Indico redux, easdem quantocius repetere terras jubeor. Temporis igitur angustia ex collectionibus meis &observationibus, sub longa hac &perdifficili navigatione, apud aegrotantes institutis, multa depromere vetat. Fructus autem, quos jam indies colligo, tranquillum aliquando nactus portum, uberius exponere conabor. Hanc interim pagellam, tempori magis quam desiderio meo adcommodatam, Tuae, Candide Lector, fidei ac censurae benigniori commendo. Th. I. MORBI NAUTARUM INDIAE. 27 Th. I.