Latin
MORBI NAUTARUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 27
Unproofread scanNot analysed yet
ORBI CHRONICI in itinere navali, a caloris &frigoris vicissitudinibus, indeque interrupta transspiratione, exsurgunt varii, utpote Icterus, Ascites, &Tympanites, quos morbos antecedunt alvi obstipatio, &excretionum alvinarum color mutatus. Th. II. FEBRIUM EXANTHEMATICARUM Indiae Orientalis, Chinae finitimae, pessima est Miliaria, tam Rubra quam Alba, quae videtur Indiae Endemia; minus tamen frequens est indigenis, quod aquae salsae lavacro quotidie fere utantur, quam nautis nostris, ejusmodi lotione vacantibus. Hanc effici crederem a calore intensissimo diei, cum frigore humido penetrante noctis alternante; unde poris apertis corpus bibulum attrahit copiosius aërem vitiatum, sub ipso somnoTh. III. FEBRES EXACERBANTES, imo etjam rebelles TERTIANAE, saepius nautas nostros infestant. Has derivo ab aqua sub itinere putrescente, non modo ad sentinam navis, verum etjam sin ipsis doliis pro potu quotidiano asservatis, pessimumque halitum spirantibus. Th. IV. CHOLERA INDICA Sauv. Nos. Meth. IX. p. 131. frequentissimus morbus nautarum est, cum primum Indias attigere. Oritur haec a mutata diaeta, &inprimis ab esu carnium Testudinum, &fructuum praecipue Citreorum minimorum &acidissimorum, quae nomine Lemties prostant in China. 28 MORBI NAUTARUM INDIAE. na. Quorum succus loco Limonii adhibetur in pauperiorum confectione Polopuntiae. Curatur opio, Decocto oryzae &althaeae. Th. V. VERMES se comites sistunt plurimis morbis, qui propagantur procul dubio ab aqua diu asservata &putrescente hausta, cum haec vermiculis numerosissimis scateat. Hos inter Taeniam observavi, eamque debellavi pulvere Lithanthracis in spir. vini hausto. Th. VI.