Latin
USUS OECONOMICI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 281
Unproofread scanNot analysed yet
tes occuparunt ad noxam inhabitantium, quorum interdum nec toga, nec focus est, nec tutus cimice lectus o), herbam ad hos hospites abominandos, quorum vicinia nihil detestabilius, abigendos, nec sine effectu adhibent. Quidam herbam ipsam, dum floret, in lectis inter lintea &culcitras ponunt. Quidam, &quidem meliori successu, infuso utuntut fortiori, quo lectos lavant. Spiritum vero Ledi per descensum hunc praestare posse effectum, nec sinejure, existimo, optimum. Nam experientia hoc meum augurium comprobante non possum non quin hujus virtutis laude Ledum ornem. Quodsi enim gutta tantum hujus spiritus, vel potius phlegmatis, illis superfundatur, statim omni velocitate currendi privati, intra minutum horae mortui procumbunt. Et mirari profecto convenit, hunc liquorem illis adeo esse letiferum, ut e loco, quoillis injicitur, se movere vix queant, sed, quasi spe vitae destituti, magis huic aquae se involutent, ut mortem, sibi inevitabilem, accelerent. Adeoque si in loca &rimas parietum lectorumque, ubi commorantur &ova deposuerunt, siphone vel adspergillo hoc phlegma inspergeretur, optima foret ratio, hos hospites propulsandi, quinimmo longe tutissima. Neque in hac quoque re nobis refragatur experientia. III. Pediculis animantium brutorum letiferam esse herbam, diu omnibus fere innotuit. Ideo aut decocto lavantur animalia, aut herbam in porcilia seu haras congerunt recentem, &quidem avibus domesticis phthiriasi infestatis. IV. Apio) Martialis. IV. Apibus amicam &in deliciis esse, neminem facile crediturum puto, nisi quem illud edocuit observatio.