Latin
USUS OECONOMICI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 282
Unproofread scanNot analysed yet
Unde neque immerito Germani suo idiomate Ledum vocant Bienenheide. Sollers ille naturae scrutator acutissimus, D. Hagström M. D. clariss. loquor, sua in hunc finem observata mecum communicare non dedignatus est. Quotannis alvearia, herba Ledi inuncta, apes avide intrare observavit. Tempore vero vernali, cum apes parce fumo Ledi sparsit, quasi denuo reviviscunt &hilares ad campos Florae visitandos examine evolant. Mirum quoque est, apes dulce suum mel eex hujus flore abunde colligere. A polline vero florum globulos deportant albescentes, quos in ceram illos convertere eo facilius est divinatu, quo certiores scimus, Americanos a baccis Myricae ceriferae, Ledo cognatione annexae, ceram decoquere. Quod ideo illorum, quibus apum cultura videtur jucunda, quam non possunt non in lucro ponere, attentionem meretur. Notari quoque dignum arbitror, flores in ambitu corymbi se prius explicare, quam qui medium corymbi constituunt. Nonne in apum gratiam? En sapientiam divinam, etiam in minimis admirandam, nostris eloquiis ad suum laudis culmen numquam sat extollendam! V Mucores septicos, ne pavimenta destruant, impedit. Nam cum herbam sub pavimentis collocant Oeconomi, putredinem illis accelerare nequeunt mucores, quorum incrementum tollit: qui quum aedificia in locis uliginosis sunt structa, parietibus simul, &pavimentis subtus, adnati, putredinem contrahunt. Votis igitur illorum, qui hoc incommodum conqueruntur, facturum esse satis Ledum, experientia, licet unica, quantum constat, sat dilucide commonstravit, illa videlicet, quae felici successu in praedio Ultuna instituta fuitQuae ideo Ledi virtus probabilitate nos non fallere videtur. VI. Coria Russica odore imbuit.