Latin
USUS OECONOMICI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 283
Unproofread scanNot analysed yet
Suecis &aliis gentibus, quomodo inprimis Russi, Coria, Jucht vulgo appellata, odore illo singulari inficerent, ignotum eo usque fuit, donec illi, quos anceps Russorum Mars tempore CAROLI XII:mi captivos detinuerat, vinculis soluti, ad patrios redirent lares. Attamen ex asse non respondit ars illa, quam ibi acquisiverunt, fini intento, usque dum 1739 quidam accederent, quibus perspectum erat, Ledum cortice Betulae albae esse miscendum, cujus mixturae oleum eumdem coriis conciliavit odorem, quo gaudent russica.