Latin
SPIGELIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 301
Unproofread scanNot analysed yet
Pars enim narcotica sulphure constare credebatur, unde Pharm. nuper dicta ustulationem praemittendam svadet. Nonnulli etjam ex hac hypothesi Opium ad carbones fere ustulabant, quod dicebatur incineratum. Hic vero processus, ubi Opium in lamellas tenues dissectum &ferreo exsiccatum vasculo lentius ustulabatur, medicamenti hujus adcurati dubium semper reddebat effectum, ideoque non sine caussa exolevit. Ceterum ex Opio varia parantur medicamina in formam Pulveris, Elixirii, Tincturae, Electuarii &Pilularum, aliis plus minus calidis materiis admixtis. Sic, in Pharmacopoea nuper edita, Pulvis sedativus fit; adjecto tantum Nitro &Saccha10; Elixirio autem Paregorico &Pectorali, Pilulis e Styrace &Theriacae calidiora quaedam Opio sunt admixta, sed numero longe minori, quam in Pharmacopoeis antiquioribus, ubi e. g. in Theriaca 60. ad 70. species inveniuntur congestae, quarum nonnullae adeo sunt sibi repugnantes, ut effectum prorsus impediant. Ceterum heic certum quaeritur anodynum, sed nihilo minus laxantia, adstringentia, imo styptica commiscentur, ut cetera calidiora &minus apta reticeam. Hinc Pharmacopoea Edimburg. quae anno 1761. prodiit, ingredientia Theriacae ad numerum diminuit novenarium, ubi cuncta eidem scopo inserviunt. Pharmacopoea Stockholmiensis, hoc anno edita, hanc Theriacae formulam adcuratius emendavit.