Latin
SPIGELIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 302
Unproofread scanNot analysed yet
Additur enim Syrupus Sambuci, qui consistentia sua agili Theriacam a fermentatione, exsiccatione, situ, acescentia &putrefactione, servato simul pondere, conservat; quem quidem effectum Rob Sambuci, utpote faecula non satis siccata, praestare nequit. In Diascordio etjam Pharmacopoeae recentiores numerum specierum ingredientium passim minuunt. Nova Pharm. nostra ad tertiam usque partem illas laudabili compendio praecidit. Edimburgenses, Scordio tantum excluso, confectionem vocarunt Japonicam. In Pharmacopoea Danica portio Opii insigniter est diminuta, servato melle ad Electuarium: ceteri recentiores, praeter Parisienses, quibus Mel Rosarum placuit, Syrupum substituerunt, &quidem Londinenses Syrupum de Meconio, ut maxime consentaneum. Nostrates Syrupum Rosarum, perinde atque Edimburgenses, adoptarunt. Qua in compositione loco Fabae Pichurim, quae exotica est, commendari forte potuisset aroma quoddam indigenum, aut minori pretio parandum. In Elixirio Antihysterico eaedem comparent species atque in compositione Dyriettiana; nisi quod loco Salis Cornu Cervi Spiritus sumitur, post digestionem addendus, &loco Essentiae Castorei, qua Elixirium adornat auctor, Castoreum dispensatur, cum ceteris speciebus digerendum; unde liquidum simul obtinetur Elixirium. Reliqua sunt Elixirium Paregoricum seu Londinense, Elixir. Pectorale, Pilulae e Styrace, Pulvis Alexiterius. CLXIX. BIGAE