Latin
DULCAMARA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 74
Unproofread scanNot analysed yet
Cum vero confusio &suspicio quaedam oriri posset ex usu ejusdem remedii in infinitis fere Morborum Speciebus, quae tamen eandem agnoscunt caussam, reliquis recensendis supersedeo, ex viribus cum caussis collatis tantummodo colligens, annuente experientia, nostra nihil fortius in ejiciendis e sanguine impuritatibus Scorbuticis, Arthrit. ,redundante bile in ictericis, in derivandis humoribus in Asthmate humorali, in resorbendo eruore in contusionibus &sugillationibus, expellenda materia exanthematica in Syphilitide, Scabie, Miliaria, in promovendo excretiones naturales sc. urinam, lochia, menstrua, cetera, esse; memor tritissimi: Non qui multa, sed qui utilia scit, ille sapit. CLVII. Bre CLVII.