Latin
PANDORA ET FLORA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 75
Unproofread scanNot analysed yet
PANDORA ET FLORA RYBYENSIS QUAM PRAESIDE D. D. CAR. V. LINNE proposuit DANIEL HENR. SODERBERG Junecopia Smolandus. Upfaliae 1771. Junii 26. asdem non ubique florere plantas; neque eadem ubique habitare animalia, cuique notissimum esse arbitror. Planta enim quae vis suo delectatur solo, Animalque quodvis alium prae alio cibum &locum amat, &generi cuique suae sunt deliciae: trahit sua quemque voluptas. Variante igitur loco solove variare etiam plantas animaliaque cernimus, aliamque prae alia regionem pluribus &praestantioribus thesauris regni naturae superbire. Si hi regionis cujusque thesauri notiores essent, Rempublicam haud parum utilitatis inde capturam esse, &Historiam Naturalem evidenter locupletari, nullus dubito. Nec dubitationis locus erit, siquidem jam recorder Nob. D. Praesi dem in praelectionibus suis anno 1767. verno tempore habitis, hanc rem Auditoribus suis summa oris 76 PANDORA ET FLORA RYBIENSIS. oris facundia inculcasse, &quibus ruri degere contingeret suasisse, ut plantas ibi sponte crescentes annotarent, cum publicoque communicarent. Cumque mihi jam duas aestates ruri degere contigerit in praedio RYBY, Nob. D.