Latin
AMBROSIACA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 110
Unproofread scanNot analysed yet
Diversa corpora peregrina Ambrae glebis inhaerere subinde observatum est, spinas scil. piscium, rostra, ungues plumasque avium, conchylia &lapillos, unde merito concluditur illam liquidae sive mollioris olim fuisse consistentiae, temporisque progressu duriorem evasisse. Arabes de Materia Medica bene meriti erant, quam praestantissimis ditaverunt remediis, Senna, Cassiae pulpa, Tamarindis, Manna, Rhabarbaro, Camphora aliisque. Horum quoque temporibus Ambrae in Medicina innotuit usus, quae olim aliis frequenter admiscebatur pharmacis, suavitatis ac fragrantiae conciliandae gratia, quae vero deliciae jam exoleverunt. VIS: Nervina. Huic inter medicamenta nervis dicata principem HOFFMANNUS assignat locum. Agit suavi suo odore in systema nervosum blande excitando, refocillando &roborando; adeoque analeptica, exhilarans, calefaciens &aphrodisiaca est. USUS: In morbis nervorum proficua censetur, nimirum Imbecillitate memoriae, Vertigine, Lipothymia, Epilepsia, Paralysi, Melancholia. In Fame canina specificum esse contendit RIVERIUS. Ad venerem stimulandam ea utuntur gentes orientales, illamque longaevitati haud parum conducere vulgo opinantur. Senes labascentes quod aeque fulciat ac Ambra, nihil esse putat ETTMULLER.