Latin
AMBROSIACA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 111
Unproofread scanNot analysed yet
In Scabie aliisque morbis exanthematicis, si regressum minertur efflorescentiae, felici successu propinari potest; nam suavis ejus odor est acaris inimicus ac pestifer, qui has producere aegritudines saepe merito culpantur. Hysterici vero ac Hypochondriaci odoris hujus suaveolentis impatientes esse solent, illas tamen levamen sentire dicunt, si ambra utero admoveatur. Dosis gr. IV. in ovo sorbili. Animalia variis praedita sunt facultatibus ac diversimode armata, ut eo melius semet sustentent, aut contra aggressorum defendant injurias. Crotalus horridus, Coluber Naja venenum nacti sunt, quo nihil in natura vehementius, &Raja Torpedo motum tremulum, eundemque vel leviter saltem tangenti molestissimum. Simia capucina clamorem edit crudelissimum, ipsa ossa quasi frangentem, quoties aliquis illam lacessit. Mustela Ermina perterrita, convulsa prosternitur hinc hostium suorum praeda facile futura: ast insimul tetrum spargit odorem hos fugantem. Viverra Memphitis ac Putorius peculiari muniuntur praesidio, dum aliquis has persequitur vel aggreditur feras, mejendo foetorem explodunt, cetera fere suffocantem animalia. Vid. NOB. DINI PRAES. S. Nat. edit. X. &CEL. PROF. KALM It. Amer. T. II. p. 378. Ex Ferarum ordine &Viverrae genere est quoque Zibetha S. Nat. pag. 44. descripta. In hujus utroque sexu inter anum &partes genitales utriculus adest, ubi odoramentum illud, ZIBETHUM dictum, secernitur. Animal molesto in loco affectum pruritu, se duriori affricat corpori &hanc evacuat materiam, vel ubi mansuetum fuerit auriscalpio eximitur. Locus natalis: India utraque, &Africa, praecipue China &Brasilia. QUALITAS: Substantia est unctuosa. Color albescens, flavus &subfuscus, plus minus pro ratione vetustatis varians.