Latin
AMBROSIACA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 112
Unproofread scanNot analysed yet
Optimum censetur quod subpallidum habet colorem, pingue, moderate liquidum, tractu temporis crassescens, papyro impositum &affrictum solubile, sine crassamento, quo ipso distinguitur ab adulterino. Ph. Würt. p. 136. Admisceri oleo expresso, aethereo &minerali, ut Amygdalarum dulcium, Terebinthinae &Succini: non vero spiritui vini, NEUMANNUS docet. Odor ambrosiacus, Ambra &Moscho gravior. Sapor amaricans. VIS: nervina, cordialis, expulsiva, soporifera. USUS: In odoramentis; internus vero adhuc non invaluit. In dolore colico &torminibus infantum, regioni umbilicali inunctum prodest. Ovibus scabie affectis felici successu grana aliquot pro dosi propinata sunt. In locum Moschi substitui posse videtur; sed longe carior est. §. VII. Moschus Moschifer ex ordine Pecorum est, &distinctum ab aliis constituit genus, Syst. Nat. Cujus locus natalis Tataria versus Chinam. Infra umbilicum Folliculum gerit, ubi pretiosum illud odoramentum, MOSCHUS dictum, excernitur, qui vel occiso Animali exscinditur, vel ipso vivente aut sponte, pruritu quodam excitato, aut arte exinanitur. Erant olim, qui hunc vel saniem apostematis, vel sanguinem esse menstruum statuebant, quas relationes inter meros imaginationis referimus foetus.