Latin
HAEMOPTYSI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 129
Unproofread scanNot analysed yet
Et quantum hoc consilium profuerit Comiti cuidam, Canonico Moguntino, gravissima Haemoptysi adfecto, videmus ex Trallesii, Medici apud Vratislavienses celeberrimi libro de Usu opii sect. 2. p. 25. Primis diebus solis Cremoribus victitet aeger, dein in usum adhibeat Ova sorbilia, &edulia ex lacte parata, quin Vegetabilia, quae nec nimis nutriunt, nec stomacho molesta sunt, ut Spinachia, fructus horaei bene maturi, aliaque ejusmodi: demum, sed serius, ad carnes, easque albas venire licet. Nocent vero omnes cibi aromatici, acres, saliti, piperati &coctu difficiles, potus spirituosi, ut Vinum, praecipue recens, acidum &generosum, Spiritus vini, Cerevisia valde saturata, &recens, &quaecunque alia in primis regionibus perturbationem concitant, aut ordinarias evacuationes pervertunt. Morbo huic obnoxii, venere graviter malum augent, &vires corporis animique perquam destruunt. Notabile exemplum legitur apud Platerum lib. 3. Obs. pag. 738. de mulierè quadam, quae quoties cum viro concubitum celebravit, toties quoque Haemoptysin patiebatur. A sternutatione, risu immoderato, clamore, aegri absistant, ne fortiter commotis pulmonibus, illa, quae consanuisse videbantur, recrudescant. Pervigilia irreparabili damno vires enervant, vere enim Poëta: Attenuant juvenum vigiliae corpora. Excretiones naturales quotidie respondere debent. Animi pathemata vehementiora, ut Ira Terror, Metus, Tristitia, Invidia, desideratus Amor, &quae sunt Tom. IX. alia, cane pejus &angue fugienda sunt, maximum enim detrimentum &gravia Symptomata, praesertim in sensibilioribus subjectis, adferunt.