Latin
HAEMOPTYSI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 130
Unproofread scanNot analysed yet
Aër temperatus &serenus sanitatem promovet, contra vero calidus &siccus paroxysmos excitat, at tempestas turbida, squalida, nebulosa, crasse humida (quae tamen frigus &calorem non subito mutat) sanitati amica est. Qui Haemoptysin semel est passus, merito reditum ejus metuere debet, qui, quantum in arte est, impediatur, venam itaque in pede aperire curet aeger bis vel quater in anno, immo crebrius, si redeunt signa, Haemoptysin denuntiare solita. Victus sit ex blandissimis, ne acrimonia quadam inquinetur sanguis. Potus itidem blandus esse debet, exsuletque omnis calefaciens. Ante vero omnia vitet aeger, quae validiora pulmonum exercitia poscunt, vel faciunt ut majori vi sanguis ad pulmones feratur, ut valentiora corporis exercitia. Et hac ratione aeger sua se in valetudine immunem a praecipiti nimis periculo per longum tempus tueri potest. CLXXIX. VENAE